monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg214.51 > sectio 853 > sectio 201 > sectio 929 > sectio 578 > sectio 21 > sectio 304 > sectio 770 > sectio 931 > sectio 1069 > 99 > sectio 780 > sectio 902 > sectio 376 > sectio 806 > sectio 429 > sectio 44 > sectio 215 > sectio 101 > sectio 353 > sectio 646 > sectio 969 > sectio 246 > 10 > PROLOGUS. > sectio > sectio 542 > sectio > sectio 50 > sectio 756 > sectio 92 > sectio 357 > sectio 437 > 4 > 25 > sectio 168 > sectio 555 > 44 > sectio 71 > sectio 18 > sectio 204 > sectio 50 > 33 > 23
Beda, De Natura Rerum, XXII. De eclipsi solis et lunae. <<<     >>> XXIV. De cometis.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXIII. Ubi non sit et quare. [

INC. AUCT. GLOSSAE.---Defectus solis ac lunae vespertinos, Orientis incolae non sentiunt. Defectus solis, qui fit apud nos vespertino tempore, Orientis incolae, id est, Orientales non sentiunt, sed propter globum terrae, iam enim tunc illis fit nox. Nec sentiunt matutinos, scilicet defectus orientis, ad occasum habitantes sicuti nos: quia tunc nox fit nobis adhuc. Obstante, id est, obsistente. Quamvis eadem, id est, quamvis una eademque sit dies vel nox. Simul est, id est, neque pariter sit. Oppositu, id est, oppositione globi, id est, terrae. Toto orbe in noctem, scil. illis. Aut ambitu, scil. solis, id est, circuitu. Diem, scilicet nobis afferente, id est, adducente. Eadem scilicet luna, deficit in Sicilia. Exoriens, id est, dum oriretur initio noctis: quia quando illis secunda hora noctis advenit, istis prima erit. Illi enim ante noctem habent quam isti: quia viciniores sunt orientali plagae. Qui, scilicet defectus, fuit . . . consulibus, scilicet regnantibus. Campania, scilicet sensit, id est, Italia. Armenia, scilicet sensit in oriente: quia quando vesperascit in Indiae partibus, media dies est in Campania.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Obstante globo terrarum. Esto coeli ambitus maximus A B C D, horizon habitantium orientalem plagam: A B D, coelum eorum conspectum, inconspectum vero A C D, et D quidem oriens, B meridies, A occasus: alius vero horizon (eorum qui occasum versus partibus XC, hoc est, quadrante mundi a superiore horizonte remoti sunt) B C et coelum conspectum B A C, inferius autem coelum seu non conspectum B D C, et B quidem oriens, A meridies, C vero occidens. Igitur eclipsis lunae aut solis habitantibus orientem, fiat in exortu, hoc est, in D, manifestum est eam non posse videri ab his quorum horizon est B C et B A C, coelum conspectum. Cum autem eclipsis fit iuxta B, hoc est, in meridie, his scilicet, qui habitant versus orientem, cernitur eclipsis eadem his, qui alterum horizontem habent in exortu, B enim in hoc horizonte erat exortus. Dum autem eclipsis videtur in puncto A, qui horizontem habent A D, vident eam in occasu; quorum vero horizon est B C, his est in meridie; quare quae eclipsis fit orientalibus gentibus in meridie et hora sexta, ea fit occidentalibus in occasu et hora duodecima. Distant enim quadrante mundi hi horizontes, hoc est, senis horis, totus namque mundus viginti quatuor horarum spatia continet. Horum facilis erit intellectus si legantur, quae copiosius dicemus libro ultimo de meridianis et longitudine coeli.

Neque enim nox aut dies quamvis eadem. Nox quae est umbra terrae, semper fit adverso sole, quemadmodum igitur sol mundum ambit ab exortu versus occasum, sic nox ab occasu paulatim discedens, subterraneo meatu versus exortum sequitur, quemadmodum plenius docebitur de positione et figura terrae.

Et solis defectum, qui fuit Ipsanio et Fonteio cons. Apud Plinium legitur non Ipsanio, sed Vipsanio: suspicor lectionem apud Bedam esse depravatam. Fuit autem pridie Kalendas Maii, non tertio, ut apud Bedam legitur.

]


1 Defectus solis ac lunae vespertinos orientis incolae non sentiunt, nec matutinos ad occasum habitantesobstante globo terrarum. Neque enim nox aut dies, quamvis eadem, toto orbe simul est, oppositu globi noctem aut ambitu diem afferente. Tempore enim Alexandri Magni luna defecit in Arabia hora noctis secunda, eademque in Sicilia exoriens.
2 Et solis defectum, qui fuit Ipsanio et Fonteio Conss. [A, B, II Kal.] pridie Kal. Maii, Campania [A, horam.] hora diei inter septimam et octavam, Armenia inter decimam et undecimam sensit.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.229 bnf1615.266 bnf8671.61 bnf11130.76 bnf13013.44 csg248.87 csg250.133 csg251.39

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik